monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXVIII <<<     >>> in Psalmum LXXX

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXIX

1 In finem, pro his qui immutabuntur, testimonium Asaph, psalmus.
2 Doctis viris et in auditorio Christi salutariter eruditis si quis usitata repetere conetur, offendit. Nam cum omnia tituli istius verba iam nota sint, restat ut hoc quod noviter dixit testimonium Asaph perquirere debeamus. Iste Asaph ante trepidus, ante sollicitus, qui pro Synagogae peccatis visus est psalmis prioribus exorare, tanta nunc praesumptione completur, ut iam commutatis in melius testimonium conversionis praebere videatur. Dicit enim de primo adventu Domini Salvatoris, qui hominem deterioratum lege peccati, ad sanctae conversationis dona perduxit, translatamque vineam de Aegypto potentiae suae radice solidavit. Hoc est quod dicit testimonium pro his qui immutabuntur. Cantatur ergo hymnus iste de adventu viri agricultoris, et vinea Domini, ut iam non obscuris, sed manifestis precibus eius postuletur adventus. Qui psalmus eiusdem rei secundus esse dignoscitur.
3 Divisio psalmi.
4 Asaph iste quem titulus praecinuit commutatum, in prima sectione Domini deprecatur adventum. Secunda testatur quemadmodum vinea, quae est Ecclesia, toto orbe sit dilatata. Tertio loco incarnationis eius beneficio per similitudinem vineae visitari deprecatur Ecclesiam, seque Domino postulat adhaerere.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Qui regis Israel, intende; qui deducis velut oves [ms. A., ovem] Ioseph; qui sedes super cherubim, appare. Per secundam speciem definitionis quae Graece ennoematice dicitur, Latine notio nuncupatur, magno desiderio venire Christus Dominus postulatur; ut per id quod facit, planissime indicatus esse videatur. Nam ista species definitionis non per substantiam, sed per actus suos unamquamque personam indicare cognoscitur. Recte igitur dicitur Regi coeli et terrae: Qui regis Israel, cuius arbitrio et creata sunt et administrantur universa. Sed quamvis omnia in eius potestate sint posita, illa tamen regere dicitur, quae se tractare coelesti conversatione noverunt. Ideo enim subiunctum est Israel, quia ipsos propitius regit qui eum puro corde respiciunt. Israel enim interpretatur (sicut saepe dictum est) vir mente videns Deum. Intende; ac si diceret: Supra nos lumen tuae pietatis infunde, ut qui per nos sumus tenebrosi, aspectus tui reddamur claritate conspicui. Sequitur, qui deducis velut oves Ioseph. Ioseph fidelem populum debemus advertere, qui sic in caulas Domini deducitur, quasi oves ad pascua congregantur. Nam et ipsum nomen Ioseph significat sine opprobrio, quod devoto populo certum est convenire. Et nota propria verba singulis data fuisse personis. Regitur qui Israel est; deducitur qui Ioseph est. Addidit, qui sedes super cherubim, appare. Cherubim, plenitudo scientiae interpretatur, in qua Christum Dominum insidere manifestum est. Sed quoniam adhuc in secreto suae maiestatis erat, rogat ut beneficio sanctae incarnationis appareat; quatenus fideles suos firmissima credulitate consolidet. Et vide quia trina invocatione versus iste contextus est, ut omnia cooperari sanctam significet Trinitatem.
7 (Vers. 2.) Coram Ephrem, et Beniamin, et Manasse. Excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos. Ista nomina constat esse gentis Hebraicae, ante quos ut appareat, spirituali virtute deprecatur; hoc est, ut (sicut promissus fuerat per prophetas) ex Iudaeorum gente nascatur. Sed quoniam non incassum haec nomina more Scripturae divinae videntur aptata, interpretationes eorum studiosissime requiramus. Ephrem interpretatur fructificatio; Beniamin, filius dexterae; Manasses, oblitus. Has virtutes inesse constat Domino Salvatori; fructificavit enim quando ad tempus corpore trucidato, ad perpetua coelorum regna surrexit. Filius dexterea, id est Filius omnipotentis Patris. Oblitus, illud indicat quando iniuriarum suarum oblitus, in cruce positus pro Iudaico populo supplicavit. Orabat ergo ut in his virtutibus veniret, quas eum facturum esse nullatenus ambigeret. Sequitur, excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos. Quantam nobis utilitatem per incarnationem Domini noverat esse tribuendam, tanto studiose deprecatur ut excitet potentiam suam, et veniat ad peccata humani generis abluenda. Quod enim desiderium, quae preces, quae vota sufficiant illud expetere, quod mundum possit a sua impietate salvare?
8 Vers. 3. Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Quoniam credebat in se mirabilia facienda, iuste Deum invocavit virtutum, qui solus praevalet de incredulitatis morte liberare. Et quia se noverat esse distortum, converti se magnopere postulavit. Hoc enim cui conveniat facere, nisi virtutum Domino, qui solus potens est quae vult universa complere? Post conversionis autem beneficium, apte sequitur, ostende faciem tuam; quia solet Divinitas homines iam converso corde respicere. Quod enim addidit, et salvi erimus, evidenter significat Dominum Salvatorem, cuius revera sumus incarnatione salvati.
9 (Vers. 4.) Domine Deus virtutum, quousque irasceris in orationem servi tui? Hoc de illo tempore sentiendum est quo Asaph venire Dominum postulabat. Et quia pro dispensatione divina erat aliquatenus differendum, dicit: Quousque irasceris in orationem servi tui, ut non illa iam provenire facias, quae promisisse cognosceris? Et intuere pietatem ac desiderium supplicantis. Iratum sibi Dominum credebat, quoniam humano generi subvenire tardabat.
10 (Vers. 5.) Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura? Postquam se differri posse praesenserat, enumerat mala quae passurus erat populus Hebraeorum. Dicit enim, Cibabis nos pane lacrymarum, significans eos sub afflictione victuros. Panis enim lacrymarum vita est plena doloribus; sed tamen in ea Domini miseratione cibamur, quando cladibus aerumnisque non exstinguimur, sed potius erudimur. Sequitur, et potum dabis nobis in lacrymis. Prius dixit panem; nunc dicit et potum. Ista enim duo sunt quibus vivit omnis humanitas, ut panem pro qualibet esca ponas, potum pro omni potione. Nam quod tempus a lacrymis esse poterat vacuum, quibus et ipsa refectio videbatur esse ploratio? In mensura, in distributo modulo dicit, sicut ait Apostolus: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum vestrum, ut possitis sustinere [I Cor. X, 13].
11 (Vers. 6.) Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri deriserunt nos. Contradictio illa gentilis cogitanda est, quae adversum praedicatores Christi pravis contentionibus erigebatur, credentes illa se posse defendere, quae in templis suis videbatur adorare gentilitas. Sive magis illud tempus commemorare videtur, quod in superioribus dixit: quia sub rege Antiocho dum aliqui Iudaei sacrificarent idolis, contradicebant his qui legem Domini custodire videbantur. Et ideo vicinos, parentes debemus advertere, qui eis proximitate generis adhaerebant. Sequitur, et inimici nostri deriserunt nos. Merito inimici deridebant, inter quos tam nefarium videbant esse certamen, ut pars eorum in pristina religione constaret, pars autem idolis coacta serviret.
12 (Vers. 7.) Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Repetitur versus quem iam superius ante hos tres posuisse monstratur: quia desiderantis mos est frequenter repetere quae magnis precibus postulat advenire. Ipsa est ergo facies, id est praesentia Christi, per quam salvi facti sumus, per quam laqueos mortis evasimus: ipsa denique quae et indignis et confitentibus coelorum regna largitur.
13 (Vers. 8.) Vineam ex Aegypto transtulisti; eiecisti gentes, et plantasti eam. Venit ad secundam sectionem, in qua per mysticas figurationes, quae fuerunt gesta commemorat. Quod schema dicitur metabole, unius rei frequens iteratio sub varietate verborum. Per hos enim sex versus usque ad tertiam divisionem, vinea ista describitur. Vineam enim dicit Hebraeorum gentem, quam positam in typo constat Ecclesiae, unde fidelium nata est congregatio populorum. Vinea quippe a vitibus dicta est. Hanc ex Aegypto deduxit magnis notisque miraculis, et expulsis gentibus, id est, Amorrhaeis, Cethaeis, Iebusaeis, caeterisque aliis finitimis eorum, tanquam mirabilis plantavit agricola. Hoc est testimonium redditum de immutatis Hebraeis, quod continetur in titulo. Vinea siquidem Ecclesiae et hic pulcherrime comparatur: quoniam sicut illa inter folia caduca necessarios infert fructus, sic et ista inter turbas umbratiles peccantium ornatur fruge sanctorum, qui saeculi huius afflictione tanquam torcularibus pressi, saporem norunt emanare dulcissimum. Sive quia fossa plus proficit, et putata multiplicatur, quod soli merito datur Ecclesiae, quae solet passionis falce crescere, et persecutionum plagis in sancto populo semper augeri. Sed haec vinea quemadmodum per universum mundum dilatata sit, subter edicitur.
14 (Vers. 9.) Viam fecisti in conspectu eius, et plantasti radices eius, et repleta est terra. Isti vineae fructuosae, quae mundi spatia comprehendit, viam fecit Dominus, dum eius conspectibus apparere dignatus est. Ipsa enim proficiendi fuit causa, ut suum videret agricolam, et ab eo imbrem praedicationis acciperet, quatenus fructus suavissimos procrearet. Sequitur, et plantasti radices eius, et repleta est terra. Radices eius sunt prophetae coelestis Regis operatione plantati: ex quibus illa felices palmites tendens, universum mundum quasi amoenis fidei umbraculis occupavit.
15 (Vers. 10.) Operuit montes umbra eius, et arbusta eius cedros Dei. Latitudo et altitudo istius vineae decenter exponitur. Illos enim novit operire quos nutrit, quoniam eius umbra fructificat, et amplius facit crescere, quae magis tegere comprobatur. Sed qualis est ista vinea quae montes operit? Utique superna, quoniam quaelibet altitudo terrarum cuncta sub coelo est. Sequitur, et arbusta eius cedros Dei. Quia cedros dicit, bene arbusta posuit; vites enim quando in arbores ascendunt, arbusta nominantur. Sed quamvis in trigesimo psalmo cedros pro superbia designanda positas dixerimus, tamen quoniam hic est additum Dei, martyres debemus advertere, qui in Ecclesia Christi in altissima sunt cacumina constituti. Et hos Ecclesia protegit, quoniam in eius esse grenio comprobantur.
16 (Vers. 11.) Extendisti palmites eius uscue ad mare, et usque ad flumen propagines eius. Palmites significant discipulos Domini, quibus ipse in Evangelio dicit: Ego sum vitis vera, et vos palmites [Ioan. XV, 5]. Mare, cunctarum gentium vult intelligi sanctissimam credulitatem. Extendisti enim dicit, quoniam ab Ierosolymis haec vinea per apostolorum praedicationes in cunctas mundi partes extensa est. Accipere enim non possumus localem, de qua iam dictum est: Plantasti radices eius, et repleta est terra. Propagines autem eius filios regenerationis dicit, qui a flumine Iordane emanaverunt, ubi Dominus in exemplum nostrae salutis baptizari dignatus est.
17 (Vers. 12.) Utquid deposuisti [mss. A., F., destruxisti] maceriam eius, et vindemiant eam omnes qui transeunt viam? Istius vineae quae a Iudaico populo ducit originem, miratur cur fuerit eversa munitio, hoc est, Domini subtracta defensio. Maceria est enim de solis lapidibus constructa custodia, quae solet vineas defensabiliter circuire. Et merito tali verbo in superiori translatione permansit. Sequitur, et vindemiant eam omnes. Hic vindemiant, in malo positum debemus accipere, sicut et Ieremias dicit: Vide, Domine, et considera quia vindemiasti nos. Sacerdos et propheta de sanctuario tuo defecerunt [Thren. II, 20]. Vindemiant ergo dicit, diripiunt atque conculcant; quod a transeuntibus fieri solet, qui praedandi studio labores auferre nituntur alienos. Vindemia dicitur, quando uva viti demitur; quod etiam isti vineae Deus per Isaiam prophetam minatur: Destruam maceriam eius, et erit in direptionem, et destruam parietem eius, et erit in conculcationem [Isai. V, 5]. Addidit, qui transeunt viam. Gentes significat, quae viam, id est Christum Dominum transeuntes, in idolorum sacrificiis iugiter permanebant.
18 (Vers. 13.) Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. Exterminavit, extra terminos atque patriam suam ubique dispersit, quod in gente contigit Iudaeorum; hoc est quod superius ait, vindemiant eam. Aprum, Vespasianum forsitan debemus accipere, qui illis exstitit et fortis et saevus. Per hoc autem nomen significatur Iudaeis fuisse contrarium, qui hoc animal inter caetera habere videbantur immundum. De silva, scilicet de gentibus, quae merito silvis squalidis comparantur, quae adhuc insitae de fructuoso germine non fuerunt. Aper enim dictus est ab eo quod in locis asperis commoretur. Singularem autem ferum, Titum eius filium memorat, qui reliquias belli tanta populatione contrivit, ut gentem et civitatem quasi herbarum pabula terribili depastione consumeret. Necesse enim fuit hoc vineae contingere, cuius maceria videbatur esse deposita. Spiritualiter autem aper propter ferocitatem et fortitudinem nimiam diabolus intelligi potest. De silva autem dixit, quia cogitationes eius agrestes aviaeque semper existunt. Et nota quod his sex versibus qui praedicti sunt, vinea ista describitur per quartam speciem definitionis, quae Graece hypographice, Latine descriptionalis appellatur. Haec, adhibita circuitione dictorum factorumque, rem de qua quaeritur competenti significatione declarat.
19 (Vers. 14.) Deus virtutum, convertere; respice de coelo et vide, et visita vineam istam.
20 (Vers. 15.) Et perfice eam, quam plantavit dextera tua; et super filium hominis, quem confirmasti tibi. Relatis omnibus quae superius contigerunt, Asaph venit ad tertiam sectionem, in qua rogat ut omnipotens agricola visitet vineam dissipatam quam plantare dignatus est, et respiciat super filium hominis, quem confirmavit sibi. Commutatus quippe in melius, hoc singulare remedium rebus omnibus expetebat, ut Christo Domino supplicaret. Cum dicit: Deus virtutum convertere, petit eum ut supplices suos serenus aspiceret, et periclitantibus subveniret. Sequitur, respice de coelo et vide; scilicet quibus fluctibus laboret humanitas, quibus peccatis ad inferna rapiatur, et delectetur vitiis, unde eam perpetua morte constat exstingui. Cum autem dicit: Visita vineam istam, et dirige eam quam plantavit dextera tua, adventum sanctae incarnationis expostulat, ut praesente cultore suo vinea plantata proficiat, sine quo nec fructus inferre poterat, nec proficuam habere culturam. Addidit, et super filium hominis, quem confirmasti tibi. Omnino declaratum est quod superius dixit, visita. Filius quippe hominis Christus est Dominus ex Maria Virgine genitus, a Patre natus ante omnia saecula. Qui utique confirmatus est, quando de ipso veritas paternae vocis insonuit, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite [Matth. III, 17].
21 (Vers. 16.) Incensa igni et effossa manu ab increpatione vultus tui peribunt. Incensa igni et effossa manu, humana vitia significata debemus advertere. Incenditur quippe aliquis igne cupiditatis, sive calore superbiae, quando crimina nefanda commiserit. Effossa vero manu sunt, cum per operationem sceleratam aliis praeparamus insidias, et decipere volumus nescientes, dum nos in ipsam magis foveam corruamus. Haec ergo peccata, ab increpatione vultus Domini peribunt, quando illis dicendum est: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 14]. Non enim ulterius visuri sunt, quem propter sua scelera perdiderunt.
22 (Vers. 17.) Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi. Grande sacramentum, grande munus Divinitatis exponitur: quia tandiu forsitan dubitari potuit, quod Israel salvus fieret, donec salutaris Dominus adveniret. Illo enim veniente promissio tota completa est, nec ulterius ab ipso discedit Ecclesia, quae Sponsi sui spirituali dilectione coniuncta est. Nam cum dicit: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, operationem sanctae incarnationis exposcit. Ipse est enim dextera Patris, de quo alio loco dicit: Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me; sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui [Psal. XLIII, 7, 4]. Deinde more suo propter explanationem repetit quod superius dixit, et super filium hominis. A communi iungendum est, Fiat manus tua, id est operatio sancta ad effectum promissa perducat. Filius enim hominis idem ipse est Dominus Christus, qui etiam dextera Patris est. Sequitur, quem confirmasti tibi. Confirmatus est utique apud homines (sicut iam dictum est) quando de ipso vox paternae veritatis insonuit, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite [Matth. III, 17]. Quod non piget eiusdem exempli iteratione declarare, quando et in auctoritate eadem verba constat esse repetita.
23 (Vers. 18.) Et non discedimus a te; vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. Ad superiora respicit pars ista versiculi. Dicit enim: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, id est, ut mittere digneris Filium tuum, qui reum mundum liberet a crimine peccatorum. Et non discedimus a te; id est, quem semel mente concepimus, cordis oculis iugiter intueamur; nec a te devotionem nostram possimus amovere, cuius advenire Filium magnopere cognoscimur expetisse. Et quae sit utilitas ab ipso non discedere consequenter exponitur, vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. Vivificabis nos, quando, peccatorum morte deposita, ex aqua et Spiritu sancto renascimur. Nomen autem eius invocabimus, hoc significat, quoniam Domini Christi institutione salutari in oratione quotidiana nomen Patris iugiter invocamus.
24 (Vers. 19.) Domine Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Quae suavitas, quae sit utilitas versiculi huius hinc datur intelligi, quoniam in hoc psalmo triplici eum repetitione memoravit; ut quasi prati floriferi planitiem tensam per ordines certos iucunditas rosei coloris ornaret. In ista siquidem brevitate regulam totius religionis exponit. Primum est enim, ut nos Dominus convertat; deinde, ut ostendat faciem suam; tertio, ut salvos efficiat. Non enim antequam convertat, ostendit faciem suam; nec salvat, nisi nos prius lumine suae pietatis inspexerit. Quapropter versus iste mente condendus est, quia per ipsum sub brevitate petimus, quidquid nobis expedire monstratur.
25 Conclusio psalmi.
26 Nimis Asaph istum commutatum constat in melius, qui veniam Christi dilatatam toto orbe conspexit, et palmites eius montes obumbrare vidit et cedros. Spectaculum revera beatum, cuius amoenitas ipsa cogitata refectio est: ut toto mundo una vinea umbram faciat suis frondibus, ne quis fidelium reddatur sole fuscatus; de quibus scriptum est: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem [Psal. CXX, 6]. Verum ista vinea pro botris mustuosis sanctos infert fructus, martyres creat, prophetas educit, apostolos gignit, fideles edit innumeros; et quidquid in Ecclesia sancta gloriose geritur, isti similitudini decenter aptatur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXVIII <<<     >>> in Psalmum LXXX
monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79